BALLISTIA seu BALLISTEA

BALLISTIA seu BALLISTEA
BALLISTIA seu BALLISTEA
apud Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 6. Refert Theoclius - Aurelianum manu suâ bellô Sarmaticô unô die quadraginta et octo interfecisse: plurtmis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta: adeo ut etiam Balistea pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales componerent, quibus diebus festis militariter saltitarent, Mille, mille, mille, mille, mille, mille decollavimus. Unus homo mille, mille, mille, mille, decollavimus. Mille, mille, mille, vivat, qui mille, mille occidit. Tantum vint habet nemo, quantum fudit sanguinis. Hoec video esse. etc. idem sunt, quod Ballets Gallorum, nam inde deducta vox haec. Βαλλίζειν Graecis saltere est, a βάλλειν, iacere, iactare; quod saltantes faciunt, qui manus iactando saltant. Propert. l. 4. El. 9. v. 13.
Nanus et ipse suos breviter contractus in artus,
Iactabat truncas ad cava buxa manus.
i. e. saltabat ad tibiae cantum. Ovid. l. 3. Fast. v. 336.
Et faciles iactent ad sua verba manus.
Sic Graeci βάλλειν χεῖρας dicunt de saltantibus. Epigramma, cuius Salmaf. meminit ad loc. cit. inscriptum εἰς Ο᾿ρχηςτρίδα, in Saltatricem:
Αἰνέω οὐχ ὅτι πάντα παθαίνεται, οὐδ᾿ ὅτι βάλλει
Τὰς ἁπαλὰς ἁπαλῶς ὧδε καὶ ὧδε χέρας.
Laudo, non quod per omnia movetur, non quo iactat
Teneras temere huc illuc manus.
Neque βαλλίζειν solum χείρας et βάλλειν χεῖρας integre, sed et βμλλίζειν ac βάλλειν simpliciter: item βαλλεῖν, a quo vox Latina ballare; item ballematia. Α`βαλλίζειν itaque Βαλλιςτὴς, Saltator et βαλλιςτία saltatio, item Βαλλιςτεῖον, carmen ludicrum inter ballissandum saltari solitum: cuiusmodi carmina non raro occurrunt. Et quidem Ballistium seu saltatiunculam, cuius apud Vopise. mentio, ut est in membranis expressa, sic exhibet Salmas.
Mille, mille, mille, decollavimus,
Unus homo mille decollavimus,
Mille vivat, qui mille occidit,
Tantum vini habet nemo
Quantum fudit sanguinis.
Ballistea namque, et saltatiunculae et cantilenae eiusmodi vulgares, minoribus istis versiculis ut plurimum componi solitae sunt a trivialibus illius temporis Poetis; quibus etiam moris erat, integros trochaicos tetrametros catalecticos, per medium scindere et dividuos sic facere, ut alternis versiculis currerent: et prior quidem pedes haberet quatuor, posterior tres cum syllaba; quô genere multos hymnos a Christianis Poetis compositos esse, novimus. Vide Bedam de Metris. Nec impedimento est, quod una syllaba redundet in priore versiculo. In modulanda enim cantilena et pedibus percutienda, sic pronuntiatur illud alterum mille, quasi monosyllabon esset, ita:
Mil' vivat, qui mille occidit.
Nullum autem vulgares illi versuum concinnatores legis metricae habuêre respectum, sed solius modulationis et numerosae compositionis verborum, quae ita ad aures accidit, ut formam videatur habere veri legitimique metri; cum proprie non metrum, sed rhythmus esset, ut apud eundem Bedam videre est: aut potius medium quid inter utrumque. Vide infra ubi de Rhythmo. Quamvis in hac ipsa cantilena versus hic ad trochaici metri formam plane probeque factus sit,
Tantum vini habet nemo, quantum sudit sanguinis.
Mensuram enim trochaici, totidem syllabis, totidemque pedibus, iustam et commodam servat, et proin rhythmice ac metrice quodammodo concinnatus est. In altera vero saltatiuncula, de eodem Aureliano composita, quam paulo post Vopiscus subiungit, versus isti rhythmici tantum sunt, non etiam metrici:
Mille Sarmatas, mille Francos
Semel et semel occidimus.
Mille Persas querimus.
Nam in his verborum modulata quaedam et numerosa copulatio ad aures accidit, non metricâ ratione, sed solo syllabarum ad imaginem rhythmi trochaici fluentium decursu subsistens et ad
plebeiarum aurium iudicium examinata. Ad hanc enim faciem vulgus saltatiunculas et cantica sua componebat, gestusque et motus corporis, qui tali modulationi cantus convenirent, illis adiungebat, aeque scil. incompositos et inconditos, et erant rhythmi numerique, quos desaltabat. In quibus componendis, cum nullam tenerent legem metricam, nec adeo propter imperitiam tenere quirent, interdum tamen sonô ipsô et modulatione quasi manu ducente, casu porius, quam ratione, ad metrorum quandam similitudinem delabebantur. Atque, ut trochaicum metrum faltationibus et cantionibus erat valde accommodum, unde et pes τροχαῖος et χορεῖος dicebatur; sic vulgi quoque captui ob id maxime congruum et familiare, qui naturali animi motu ad saltandum tripudiandumque et varios gestus corpore edendos ferri solet. Inde iocos militum, qui a tripudiantibus exsultantibusque in triumphantes Duces iactabantur, istô metrô ut plurimum concipi fuit moris. Cuius rei exemplum suggerit Sueton. in Iulio, c. 51. in illo:
Urbani servate uxores, moechum calvum adducimus.
Vulgaria quoque dicterla, quae populus ipse in aliquem ioculariter iactitata canebat, modulis trochaicts decurtebant. Vetus Interpres Iuvenalis de Sarmento: Eo fiduciae venit, ut pro Equite Rom. gereret, decuriam quoque quaestoriam compararet, quare per Ludos, quibus primum in XIV. ordinibus sedit, haec a Populo in eum dicta sunt:
Aliud scriptum habet Sarmentus, aliud populus voluerat
Digna digni. Sic Sarmentus habeat crassas compedes.
Rustiet, ne nil agatis, aliqus Sarmentum alliget, etc,
Sic cantilenae et saltatiunculae omnes vulgares, sie Ballistia praefata Aureliani. Hinc factum denique, ut Graeca Poesis vulgaris numeris trochaicis tota constaret et Latina etiam magna ex parte. Vide infra, ubi de versibus Politicis. Nec abludit hodierna Gallica, quae tota rhythmica est, certô syllabarum ad rhythmum copulatarum, liberô scribentis arbitriô, currens, etc. Vide Salmas. ubi supra. Simile Ballistium in S. Literis habetur, 1. Sam. c. 18. v. 7. ubi, cum revertererur percussô Philisteô David, et ferret caput eius Hierosolymam, egressae mulieres cantabant, chorosque ducentes in occursum Saulis Regis cum tympanis et sistris, praecinebant ludentes atque dicentes. PERCUSSIT SAUL MILLE, ET DAVID DECEM MILIA. Casaubon. ad eundem Vopisci locum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”